monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 70
{XXIV} inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi crescit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque [et] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur, candida lanugine obductus magisque, dum crescit.